- MAGRADA et MEC-NAZA
- MAGRADA et MEC-NAZAduae familiae Zenetorum (Africae populi, qui circa A. C. 950. familiam Idris penitus exstirpârunt) tenuêre Imperium annos centum et quod excurrit: donec Lautunii, alius Africae populus, ad montem Atlantem, creatô Rege, Zenetorum imperio finem imposuêre, A. C. 1052. Fuit autem Idris praefatus, ex Ommiadis oriundus, et ad Atantem, urbem in Mauritania Fezzam condidit, ac in ea assumpto Caliphae titulô, sedem regiam posuit. Georg. Hornius Orb. Imp. p. 322.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.